Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 11: Versus 12

A diebus Joannis.Apostolos Dominus ad oves quae perierunt domus Israel ire jusserat, ut ad regnum reducerentur. Sed haec praedicatio ad profectum publicanorum et peccatorum versa est qui crediderunt. Caeterum Joanni a plebe non creditur, Christi opera non auctorisantur, quia crux est scandalo. Jam prophetia cessat, jam lex expletur; Christus aliis praedicatur, et ab aliis recipitur: sui respuunt, inimici accipiunt. Itaque regnum coelorum vim patitur, quia gloria Israel patribus debita, a prophetis nuntiata, a Christo oblata, fide gentium occupatur et rapitur. Vel a diebus Joannis, qui praesentiam praedicavit, qua peccator reviviscit: et non ante, quia lex poenam intulit et non per poenitentiam vivificavit. Patria coelestis vim patitur dum peccator ad eam quasi in alienum locum intrat per poenitentiam. Grandi violentia est in terra nasci et coelum capere, et habere per virtutem quod non possumus per naturam.
(* Traductions européennes)